라틴어 문장 검색

huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, ipse ad conspectum cenae diducere rictum suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem ore volat pleno mater ieiuna, sed omni membrorum damno maior dementia, quae nec nomina servorum nec vultum agnoscit amici cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo heredes vetat esse suos, bona tota feruntur ad Phialen;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X99)
Ora virum tristi pendebant pallida tabo, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 14:5)
Non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens Infernas reseret sedes et regna recludat Pallida, dis invisa, superque inmane barathrum Cernatur, trepident inmisso lumine Manes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:2)
— Ora modis adtollens pallida miris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 49:1)
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
Fiunt enim tremuli graves pallidi, et saltu tumultuantis spiritus artus suos et membra quatiuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:2)
Vobis auctoribus, umbrae Non tacitas Erebi sedes Ditisque profundi Pallida regna petunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:35)
nam pallida taetris Viscera tincta notis, gelidoque infecta cruore Plurimus adsperso variabat sanguine livor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:53)
quarum una madentes Scissa genas, planctu liventes atra lacertos, Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres, Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:20)
Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:5)
Pro lucri pallida tabes!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:56)
Non se tam penitus, tam longe luce relicta Merserit Asturii scrutator pallidus auri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:25)
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum, Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis Infundas aconita palam, Romana iuventus Non decepta bibet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:38)
tunc omnes avide desaevit in artus, Immersitque manus oculis, gaudetque gelatos Effodisse orbes, et siccae pallida rodit Excrementa manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:18)
quam pallida pronis Urget silva comis, et nullo vertice coelum Suspiciens, Phoebo non pervia taxus opacat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION