라틴어 문장 검색

comitatur euntem Pallor et atra Fames et saucia lividus ora Luctus et inferno stridentes agmine Morbi.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:142)
nec patrem rubori, quod fidem adversus Romanos volentibus Germanis sumptam numquam omisisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장4)
igitur ceteris diversa nec ruborem adlatura:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장3)
unde etiam mihi rubori est quod praecipuus caritate nondum omnis fortuna antecellis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장13)
cui addidit paucos postea annos, laudabili in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem albentibus ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장4)
oratio autem, sicut corpus hominis, ea demum pulchra est, in qua non eminent venae nec ossa numerantur, sed temperatus ac bonus sanguis implet membra et exsurgit toris ipsosque nervos rubor tegit et decor commendat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 8:2)
Ergo non minus rubore quam praemiis stimulabantur, ne clientulorum loco potius quam patronorum numerarentur, ne traditae a maioribus necessitudines ad alios transirent, ne tamquam inertes et non suffecturi honoribus aut non impetrarent aut impetratos male tuerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 1:1)
ceteris robustioribus ac iam pridem probatis adgregantur, nec rubor inter comites aspici.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 2:2)
haec principatus praemia putat, quorum libido ac voluptas penes ipsum sit, rubor ac dedecus penes omnis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장8)
Sed Marcelli studium proprius rubor excitabat ne aliis electis posthabitus crederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장1)
medium omne tempus per varias curas egere, ignavissimus quisque caesorum apud Vetera exemplo paventes, melior pars rubore et infamia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장2)
Statura fuit procera, uultu modesto ruborisque pleno, grandibus oculis, uerum acie hebetiore;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 18장 1:1)
Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt, pallor deinde suffusus est et totum propemodum corpus vitalis calor liquit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 4:1)
Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec, quis esset, nosci satis poterat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 16:1)
Saepe minus est constantiae in rubore, quam in culpa:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION