라틴어 문장 검색

Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
inde est quod etiam pampini supprimit genus, quia dubitatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3805)
pampineas hastas pampinis tectas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3961)
non enim dicit aestatem esse, cum adhuc turgere gemmarum palmites dicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 474)
nam 'in- video tibi illam rem' dicimus, ut "invidet imperium". sane scien- dum, Vergilium pampinos numquam cum genere dicere, sed Varro- nem uti frequentius feminino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 582)
nam decussis pampinis etiam uva vim grandinis patitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4482)
inde ubi iam validis stirpibus hic 'radicibus'. alii stir- pem pro ipsa materie vitium positam volunt, ut idem alibi "et ammorso signata in stirpe cicatrix". stirpibus solidioribus palmitibus, id est truncis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3671)
itaque ineunte vere in eis quae relicta sunt exsistit tamquam ad articulos sarmentorum ea quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:1)
75 P.L.M. Iam nunc algentes autumnus fecerat umbras atque hiemem tepidis spectabat Phoebus habenis, iam platanus iactare comas, iam coeperat uvas adnumerare suas defecto palmite vitis:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 2:1)
Profecit vitium iamque error iussit inanis agricolas primos Cereri dare messis honores, palmitibus plenis Bacchum vincire, Palemque pastorum gaudere manu;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 3:4)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
exemplo territus huius palmite debueras abstinuisse, caper.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권202)
"quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit, et pereunt lapsae sole tepente nives, arboribus redeunt detonsae frigore frondes, uvidaque in tenero palmite gemma tumet, quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras, fertilis occultas invenit herba vias?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권120)
nec Veneri tempus quam ver erat aptius ullum i vere nitent terrae, vere remissus ager, nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt, nunc tumido gemmas cortice palmes agit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권86)
"Iuppiter, e Latio palmite musta feres!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권611)

SEARCH

MENU NAVIGATION