라틴어 문장 검색

in geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:5)
quid Polyaenus, qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:4)
in summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 5:1)
is vero, quod credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam magis assidue quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:2)
Nam & Linearum rectarum & Circulorum descriptiones in quibus Geometria fundatur, ad Mechanicam pertinent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:10)
Has lineas describere Geometria non docet sed postulat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:11)
Postulat enim ut Tyro easdem accurate describere prius didicerit quam limen attingat Geometriae;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:12)
Ex Mechanica postulatur horum solutio, in Geometria docetur solutorum usus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:15)
Ac gloriatur Geometria quod tam paucis principiis aliunde petitis tam multa praestet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:16)
Fundatur igitur Geometria in praxi Mechanica, & nihil aliud est quam Mechanicae universalis pars illa quae artem mensurandi accurate proponit ac demonstrat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:17)
Cum autem artes Manuales in corporibus movendis praecipue versentur, fit ut Geometria ad magnitudinem, Mechanica ad motum vulgo reseratur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:18)
Per leges duas primas & Corollaria duo prima adinvenit Galilaeus descensum gravium esse in duplicata ratione temporis, & motum projectilium fieri in Parabola, conspirante experientia, nisi quatenus motus illi per aeris resistentiam aliquantulum retardantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:2)
erunt areae ultimae curvilineae ADB, Adb (ex natura Parabolae) duae tertiae partes triangulorum rectilineorum ADB, Adb, & segmenta AB, Ab partes tertiae eorundem triangulorum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 55:3)
Et simili argumento corpus movebitur in Ellipsi vel etiam in Hyperbola vel Parabola, vi centripeta quae sit reciproce ut cubus ordinatim applicatae ad centrum virium maxime longinquum tendentis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 56:1)
Eadem brevitate qua traduximus Problema quintum ad Parabolam, & Hyperbolam, liceret idem hic facere:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION