라틴어 문장 검색

nec potestas aquae nisi quam parcissime facienda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 7장 3:2)
Eae tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus concoquere consuescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:2)
neque miseratus est posthac Tiberius, quamvis domus Hortensii pudendam ad inopiam delaberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장13)
contra Silius, etsi praesumpta spes hortandi causas exemerat, clamitabat tamen pudendum ipsis quod Germaniarum victores adversum Gallos tamquam in hostem ducerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장3)
in hac relatione subtrahi oculos meos melius fuit, ne, denotantibus vobis ora ac metum singulorum qui pudendi luxus arguerentur, ipse etiam viderem eos ac velut deprenderem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장2)
Mos habebatur principum liberos cum ceteris idem aetatis nobilibus sedentis vesci in aspectu propinquorum propria et parciore mensa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장1)
repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursum erumpebat, non modo per Iudaeam, originem eius mali, sed per urbem etiam quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장7)
Seneca, quoniam senile corpus et parco victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum venas abrumpit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장7)
quod adeo neglegitur ab horum temporum disertis, ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis foeda ac pudenda vitia deprehendantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 3:1)
constat potuisse conciliari animos quantulacumque parci senis liberalitate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장9)
pecuniae alienae non adpetens, suae parcus, publicae avarus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장7)
pecunias distribuit parce nec ut periturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장4)
Inter magnorum virorum discrimina, pudendum dictu, Mariccus quidam, e plebe Boiorum, inserere sese fortunae et provocare arma Romana simulatione numinum ausus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 61장1)
Postera die tamquam apud alterius civitatis senatum populumque magnificam orationem de semet ipso prompsit, industriam temperantiamque suam laudibus attollens, consciis flagitiorum ipsis qui aderant omnique Italia, per quam somno et luxu pudendus incesserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장1)
magna et misera civitas, eodem anno Othonem Vitellium passa, inter Vinios Fabios Icelos Asiaticos varia et pudenda sorte agebat, donec successere Mucianus et Marcellus et magis alii homines quam alii mores.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION