라틴어 문장 검색

eques ipse iam primis erat in conspectu, et Cornelius respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod voce poterat, monstrabat vexilla se suorum parmasque cernere equitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 555:2)
in Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti vigilias equiti scipionem quem manu tenuerat arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas in caelo visas pugnantemque cum luna solem,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 9:2)
inde primum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem tuebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 504:1)
Badius, priusquam opprimeretur, parma atque equo relicto ad suos aufugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 283:1)
eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis velitaribus inest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 49:3)
Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris, ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turribus portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 431:1)
ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 400:1)
iam castra oppugnabantur, saxisque et sudibus et omni genere telorum summovebantur a vallo Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 179:1)
hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas quibus eminus utitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 269:1)
eodem anno Mutina et Parma coloniae civium Romanorum sunt deductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 659:2)
bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 660:1)
coloriae Potentia et Pisaurum et Mutina et Parma deductae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha9)
et C. Claudius proconsul audita rebellione Ligurum praeter eas copias quas secum Parmae habebat subitariis collectis militibus exercitum ad fines Ligurum admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 194:1)
comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 449:2)
erat autem ante eius castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus transversis uti pyra inter se composita alte, uti possent de summo sudibus et lapidibus accedentes repellere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장55)

SEARCH

MENU NAVIGATION