라틴어 문장 검색

Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P. Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus - hoc enim ab istis saepe dicitur - proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit, non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 1:4)
quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:2)
non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo esset vita damnata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장2)
quantis illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum, quae nequaquam satis defervisse post aliquanto sentire coepimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 3:1)
patrem vita privare si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos liberos emori quam servos vivere maluerunt, parricidae fuerunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:3)
misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio misericordia commovetur);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 18:1)
‘quid dīcis, perfide?’ inquit;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat32)
nam qui ignotos laedit, latro appellatur, qui amicos, paulo minus quam parricida.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:18)
Verum oculis ut priveris opto perfidis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Lepus et bubulcus: Multos verbis blandos esse, pectore infideles.15)
Cum blandiretur iuveni meretrix perfida, Et ille laesus multis saepe iniuriis Tamen praeberet sese facilem mulieri, Sic insidiatrix:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Meretrix et iuvenis: Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda.1)
Mox ingravescit, clamat moriens hominem nequam perfidum ac plus etiam quam periurum, qui sibi per salutem filii peierasset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 5:3)
Non te cantatae laeserunt paelicis herbae, Non anus Haemonia perfida lavit aqua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1429)
Argutos habuit - radiant ut sidus ocelli, Per quos mentita est perfida saepe mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 36)
iamque iterum tundens mollissima pectora palmis 'Perfidus ille abiit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:370)
perfidus ille quidem, qui talia pignora servat,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION