라틴어 문장 검색

pro hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adicere vos, Romani, aliquid et amplificare et augere regnum meum munificentia vestra oportebat an, quae haberem aut meo iure aut beneficio vestro eripere, id quod nunc facitis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 323:1)
in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope corporis animique, quem ne senectus quidem quae solvit omnia fregerit, qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit scripseritque, nonagesimo anno Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 495:1)
non adloqui amicos, vix notis familiariter arridere, munificentia inaequali sese aliosque ludificari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 227:1)
nec pro quibus meritis pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat an, quod ipse vereatur dicere, invidia adversus Romanos favorem illi conciliet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 122:2)
nimis lepide fecit verba ad parsimoniam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 512)
disco, hastis, pila, cursu, armis, equo victitabam volup, parsimonia et duritia discipulinae aliis eram, optumi quique expetebant a me doctrinam sibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 242)
dies noctesque estur bibitur, neque quisquam parsimoniam adhibet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3127)
Vtinam veteres homines, veteres parsimoniae potius maiore honore hic essent quam mores mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 328)
Non enim ille meretriculis munerandis rem coegit, verum parsimonia duritiaque:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 2100)

SEARCH

MENU NAVIGATION