라틴어 문장 검색

Militem neque a moribus neque a fortuna probabat, sed tantum a uiribus, tractabatque pari seueritate atque indulgentia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 65장 1:1)
instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet etiam nunc residuis lectis atque mensis, quorum pleraque uix priuatae elegantiae sint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:1)
et ut parsimoniam publicam exemplo quoque iuuaret, sollemnibus ipse cenis pridiana saepe ac semesa obsonia apposuit dimidiatumque aprum, affirmans omnia eadem habere, quae totum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 1:3)
pari seueritate interdixit commeatus peti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 3:1)
ordinauitque magna seueritatis ac iustitiae cura etiam in paruulis rebus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 1:4)
Huius iudicium omnem severitatem abhorret, et semper citra medium plectens, ultra medium premiando se figit. 9.
(단테 알리기에리, Epistolae 27:3)
Religionem, enim, sine severitate, dignitatem sine superbia, modestiam sine diffidentia, fortitudinem sine temeritate, comitatem sine familiaritate, exercere poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.114)
Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:19)
sed erit in mensa sermo iocundior, ut habeat voluptatis amplius, severitatis minus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 2:2)
Nostrum hoc convivium, quod et heroici seculi pudicitiam et nostri conduxit elegantiam, in quo splendor sobrius et diligens parsimonia, Agathonis convivio vel post magniloquentiam Platonis non conponere tantum sed nec praeferre dubitaverim.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 2:1)
Mutavit cultus sui postera die morem, et laetum patrem adfectata severitate conplexa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:2)
Sed non diu stetit haec parsimonia.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 6:1)
Fanniae autem legis severitas in eo superabat Orchiam legem, quod in superiore numerus tantummodo coenantium cohibebatur, licebatque secundum eam unicuique bona sua inter paucos consumere, Fannia autem etiam sumptibus modum fecit assibus centum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 5:2)
Quare deposita severitate Parcas lusibus et iocis rogamus, Nec castrare velis meos libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXXV6)
Paulum seposita severitate, Dum blanda vagus alea December Incertis sonat hinc et hinc fritillis Et ludit tropa nequiore talo, Nostris otia commoda Camenis, Nec torva lege fronte, sed remissa Lascivis madidos iocis libellos.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XIV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION