라틴어 문장 검색

partitio prima est, quid sit de quo conveniat, quid de quo ambigatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 278:1)
ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita consensum fere omnium meruit, alias esse probationes, quas extra dicendi rationem acciperet orator, alias, quas ex causa traheret ipse et quodam modo gigneret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 8:1)
division autem adiuvari finitionem docet, eamque differre a partitione, quod haec sit totius in partes, illa generis in formas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 157:1)
et partitione Galba, cum paenulam roganti respondit, Non pluit, non opus est tibi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 175:1)
sit igitur, ut supra significavi, divisio rerum plurium singulas, partitio singularum partes discretio, ordo recta quaedam collocatio prioribus sequentia adnectens, dispositio utilis rerum ac partium locos distributio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 7:1)
partitionem quoque et propositionem et divisionem et duarum cognationem, quod est, ut idem valeant quae videntur esse diversa, ut non is demum sit veneficus, qui vitam abstulit data potione, sed etiam qui mentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 151:1)
sed hoc pro Cluentio recte, quia initium eius partitioni simile est, quae celeritate gaudet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 349:5)
his contraria magis gaudere brevibus, argumenta, partitiones, iocos et quidquid est sermoni magis simile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 388:3)
age, si de morte filii sui vel iniuria, quae morte sit gravior, dicendum patri fuerit, aut in narrando gratiam illam expositionis, quae continget ex sermone puro atque dilucido, quaeret, breviter ac significanter ordinem rei protulisse contentus, aut argumenta diducet in digitos et propositionum ac partitionum captabit leporem et, ut plerumque in hoc genere moris est, intentione omni remissa loquetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 54:1)
Cum ventum est ad naturales quaestiones, geometriae testimonio statur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 24:2)
Aliquid nobis praestat geometriae ministerium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 25:4)
Sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 25:6)
Itane in geometriae pulvere haerebo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 39:5)
Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 17:1)
Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION