라틴어 문장 검색

sed violas lasciva iacit foliisque rosarum dimicat et calathos inimica per agmina fundit, inde eblanditis Virtutibus halitus inlex inspirat tenerum labefacta per ossa venenum, et male dulcis odor domat ora et pectora et arma ferratosque toros obliso robore mulcet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 186)
Numnam illa quaeso parturit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 490)
Caeterum de reducenda id facias quod in rein sit tuam, Parturire eam neque gravidam esse ex te solus conscius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 329)
Vereor, si clamorem eius hic crebro audiat, Ne parturire intelligat:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 351)
Date volnera lymphis abluam, et, extremus si quis super halitus errat, ore legam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:20)
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis - talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:2)
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON37)
parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris laxant arva sinus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:8)
inter enim labentur aquae tenuisque subibit halitus atque animos tollent sata;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:2)
albus ut obscuro deterget nubila caelo saepe Notus neque parturit imbris perpetuos, sic tu sapiens finire memento tristitiam vitaeque labores molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis castra tenent seu densa tenebit Tiburis umbra tui.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 75)
quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen, quis Germania quos horrida parturit fetus incolumi Caesare?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 59)
parturient montes, nascetur ridiculus mus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:6)
ut pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 74:5)
Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:2)
alibi hiatibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiae halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus vastis torrebit incendetque mortalia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION