라틴어 문장 검색

ne forte hac occasione vel minus diligeret, vel diligeretur minus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:31)
Sed his nihil proficiens, coepit libera voce quidquid timebat utrisque, quidquid sibi in me minus placebat, humiliter et modeste proferre in medium;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:32)
Quidquid minus laetum emergebat, referebam ad eum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:23)
Quod minus in reliquis melius suppletur in uno;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:3)
Sic operi proprio pictura fideliter heret, Vt res picta minus a uero deuiet esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:6)
Vel lusisse parum, uel saltem sompnia passam Credas et tenues ire sensisse procellas, Vel magis oblitam facti presentis in illa Naturam peccasse putes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:2)
Defecata minus aliamque rogancia formam, Consilii secreta meis deponere uerbis Malo, quam uotis uulgata fronte repugnem, Aut mea coniectent suspecta silencia fastum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:5)
Ergo precor ueniam, uenie non tarda sequatur Gracia delictum, releuet compassio morbum, Si minus excoctas raciones uerba propinent, Vel racionis inops, ieiunus sermo laboret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:6)
An que sola solet bona poscere, sola recidet Hoc commune bonum, nostrum decus, utile uotum, Nos omnes que sola libens et sponte mouere In tantum deberet opus tantumque fauorem, Si flamata minus torperet nostra uoluntas Nec tantum uellet animus conscendere noster?"
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:35)
Cogitat, exquirit, studet, inuenit, eligit ergo Que uia, quis callis, que semita rectius ipsam Defferat ad superos archanaque regna Tonantis Vtque minus possit gressus uexare uiantis Limitis asperitas, pes scandala nesciat, immo Vt cicius possit munus complere quod instat, In quo percurrat celum, mare, sydera, currum Imperat excudi Sapiencia nec pede lento Affectum sequitur effectus, sed simul instant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:3)
Tercius a tanta speciei luce parumper Obliquatur equs nec enim sibi dona priorum Vendicat, immo minus retinens suspirat ad illos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:1)
Hic ignis minus igne calet, plus igne nitescit, Sicque manens unus minor est et maior eodem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:8)
Non erat iste sopor somni, sed mortis ymago, Que uite tenebrat lucem uitamque soporat Plus sompno, sed morte minus, maiorque sopore, Morte minor, sed fida tamen prefactio mortis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:8)
Nil imperfectum, quia perfectissimus actor, Nec maius uoluit quam quod satis omnibus esset, Nec decuit fecisse minus qui plus potuisset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:14)
Annis in ingressu multi sistuntur et ultra Non patet accessus, qui dulces fluminis undas Vix tangunt libantque parum, tantoque sapore Pasci plus cupiunt, immergi plenius undis Optant et totos perfundunt fluctibus artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION