라틴어 문장 검색

quae cum iaculis saxisque procul incesseretur, mulier una ultra humanarum irarum fidem saevienti turbae immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait virum sibi liberosque captos apud hostes esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 351:4)
profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci belli fama exorta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 409:1)
hac expeditione consulis motum latius erat quam profligatum bellum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 521:1)
et velut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Volumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 256:2)
revocata eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam profligatum integratum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 277:1)
utraque simul obiecta res oculis animisque immobiles parumper eos defixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 337:1)
quae quamquam foeda visu erant, stetit parumper tamen Hannibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 342:1)
sed ita forsitan decuit, cum foederum ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos, qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum conficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 417:1)
dein, cum iam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret, aversi a vento parumper consedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 617:1)
Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantis suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitatis proxumas dilapsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 613:3)
Romani duce ipso praecipiente parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso summittendis essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 627:2)
Hanno, alter imperator, cum eis qui postremi iam profligato proelio advenerant vivus capitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 22:2)
Ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore in volnera ac ferrum vecordi audacia ruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 341:1)
ac primo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstupuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 346:2)
Poenus in re subita parumper incertus trepidavit utrum quinqueremem sequeretur an in hostes rostra converteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 453:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION