라틴어 문장 검색

Et hoc quidem peior est, quod auctoritatem habemus senum, vitia puerorum, nec puerorum tantum sed infantum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 2:4)
Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, hoc beneficium aetatis amitto, venit enim mihi in mentem, in hoc sene et adulescentem esse, cui parcitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 2:3)
quidquid umquam inmodesta largitione effudimus, id omne consummatur in alimentum duorum senum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 1:2)
Quo melius de sene iudicare possitis, narrabo me iuuenem.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 2:2)
turpe est adulescenti uinci a sene.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 5:6)
an a muliere possit, an a sene, an a paupere possit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 14:5)
Nam cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus, rogatus ab Oeobazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:2)
vos quoque, senum praesidia, tot iuvenes, meo
(세네카, Thyestes 535:1)
Deinde Sindebar hedificavit templum iuxta desertum et pinxit in tecto astra et stellas et scripsit in parietibus omne lignum, et non erat cum eis, excepto uno eunucho sene qui ministrabat eis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:28)
cum sene non puduit talem dormire puellam et canae totiens oscula ferre comae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18b7)
Non hic Maeoniae stilo Camenae civis Dulichiique Thessalique virtutem sapientiamque narro, quorum hic Peliaco putatur antro venatu, fidibus, palaestra et herbis sub Saturnigena sene institutus, dum nunc lustra terens puer ferarum passim per Pholoen iacet nivosam, nunc praesepibus accubans amatis dormit mollius in iuba magistri;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem25)
hic vobis ecclesiam iuvenis miles, tenuis solus, adhuc filius familias et iam pater extruxit, nec illum a proposita 1 devotione suspendit vel tenacitas senum vel intuitus parvulorum, et tamen fuit morum factura quae taceret;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:6)
in quattuor deinde bella uno dilectu exercitus scriptos et pueros quoque ac senes extractos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 116:2)
Censen talentum magnum exorari pote ab istoc sene ut det, qui fiamus liberi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 450)
ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 38)

SEARCH

MENU NAVIGATION