라틴어 문장 검색

idem est ac si dicamus, Potest homo superinducere calorem in corpus densum, aut contra, Potest homo auferre aut arcere calorem a corpore tenui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:6)
8. Per aurum et alia metalla ignita, quae densissimi sunt corporis secundum totum, rejice tenuitatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 204:1)
sive tenue, sive densum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:8)
quia aurum solidum est et consistens, quod genus referri videtur ad densum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:6)
Est plane divisio recepta, ut densa et solida ferantur versus centrum terrae, rara autem et tenuia versus ambitum coeli;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:2)
Quod si inveniatur aliquod corpus densum et solidum, quod nihilominus non feratur ad terram, confunditur hujusmodi divisio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:9)
adeo ut conjici possit, corpoream molem densam atque compactam in magna distantia a terra fore pensilem tanquam terram ipsam, nec casuram nisi dejiciatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:16)
an solida et densa, ut Gilbertus et multi moderni, cum nonnullis ex antiquis, tenent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 357:3)
neque tamen constat eas nubes coaluisse in corpus densum aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:4)
Etiam videmus aerem tenebrosum pone fenestras noctu reflectere lucem candelae, non minus quam corpus densum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:5)
motus acus ferreae super versorium pernix et agilis, et tamen in corpore frigido, denso, opaco;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:8)
Atque ex copia ista et paucitate materiae notiones illae densi et rari, quae varie et promiscue accipiuntur, proprie abstrahuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:9)
Veluti, quod quo communius est bonum quod appetitur, eo motus est fortior ut motus nexus, qui respicit communionem universi, fortior est motu gravitatis, qui respicit communionem densorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 473:2)
Etiam nos experimentum quandoque fecimus, ponendo vas, necnon aliqua alia corpora, intra argentum vivum, quod omnium longe densissimum est ex iis quae circumfundi possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:12)
Famosi libelli, et licentiosi et mordaces sermones in status scandalum cum passim volitant et increbescunt, similiter novarum rerum rumores mendaces in regiminis dedecus undique iactati, et avide a populo excepti, sunt certe inter prognostica seditionum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION