라틴어 문장 검색

A Cypselis via decem milium fere silvestris angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes divisus exercitus, et praecedere una iussa, altera, magno intervallo cogere agmen, media impedimenta interposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 492:1)
an etiam per Thraciam saltus patentes qui angusti erant et plana ex arduis et culta ex silvestribus facere potui et praestare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces, ne quid raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 624:1)
quattuor milia militum amissa, et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae, quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 214:1)
quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque invia loca excipiebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 258:2)
nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, reliquum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION