라틴어 문장 검색

Patera enim, ut et ipsum nomen indicio est, planum ac patens est, carchesium vero procerum et circa mediam partem conpressum, ansatum mediocriter, ansis a summo ad infimum pertingentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 4:1)
Visne igitur (quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur) descendatur ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 8:4)
et ideo vel feminis vel eunuchis vox acuta est, viris gravis, quibus vocis transitus habet liberum et ex integror patentem meatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 13:3)
26. Si aliquis tenens de nobis laicum feodum moriatur, et vicecomes vel ballivus noster ostendat litteras nostras patentes de summonicione nostra de debito quod defunctus nobis debuit, liceat vicecomiti vel ballivo nostro attachiare et imbreviare catalla defuncti inventa in laico feodo, ad valenciam illius debiti, per visum legalium hominum, ita tamen quod nichil inde amoveatur, donec persolvatur nobis debitum quod clarum fuerit, et residuum relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti;
(Magna Carta 28:1)
Et insuper fecimus eis fieri litteras testimoniales patentes domini Stephani Cantuariensis archiepiscopi, domini Henrici Dublinensis archiepiscopi, et episcoporum predictorum et magistri Pandulfi, super securitate ista et concessionibus prefatis.
(Magna Carta 64:3)
Longior educto qua surgit in aera dorso, Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:57)
Non tam portas intrare patentes, Quam fregisse, iuvat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:2)
Deseritur Taurique nemus, Perseaque Tarsos, Coryciumque patens exesis rupibus antrum, Mallos, et extremae resonant navalibus Aegae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:29)
Explicat hinc tellus campos effusa patentes, Vix oculo prendente modum, camposque coerces, Cinga rapax, vetitus fluctus et litora cursu Oceani pepulisse tuo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:11)
Nec gerit expositum telis in fronte patenti Remigium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:9)
Fidi scelerum suetique ministri, Effractos circum tumulos ac busta vagati, Conspexere procul praerupta in caute sedentem, Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Aemus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:36)
nec sidera nota Ostendit Libycae finitor circulus orae, Multaque devexo terrarum margine celat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:53)
Isset in occasus, mundi devexa secutus, Ambissetque polos, Nilumque a fonte bibisset:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:18)
non nulli sane 'pateant' pacatae sint accipiunt, ut Sallustius simul immanis hominum vis multis e locis invasere patentes tum et pacis modo effusas;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2983)
patentibus pro patefactis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2668)

SEARCH

MENU NAVIGATION