라틴어 문장 검색

Super haec uero, quo minus corpus insudet, leui ueste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 3:1)
Quae si quis euasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta ceruice, quam habuisset incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 12:4)
cornea, altera parte aeque patens, altera foramen habet exiguum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 1:4)
Super haec vero, quo minus corpus insudet, levi veste debet esse contectus, (loco non calido, fenestris patentibus sic, ut perflatus quoque aliquis accedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 3:1)
quae si quis evasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta cervice, quam habuisset incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 14:5)
undique pulso per cunctas licuit fraudes inpune vagari et fatis aperire viam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:84)
subfixa patenti vestibulo pretiis distinguit regula gentes:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:116)
confusi passim per opaca vagantur lustra, per ignotas angusto tramite valles.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:245)
ceu pueri, quibus alta pater trans aequora merces devehit, intenti ludo studiisque soluti laetius amoto passim custode vagantur;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:290)
o semper tacita sortes ambage malignae eventuque patens et nescia vatibus ipsis veri sera fides!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:215)
defectis solitum referens cultoribus aequor effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto Ionio seseque patentibus explicat arvis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus15)
mors nulla vagatur in terris, nullique rogum planxere parentes;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:196)
Concordia, Virtus cumque Fide Pietas alta cervice vagantur insignemque canunt nostra de plebe triumphum.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:23)
dextera quin etiam ludo concessa vagatur aera petens poenasque animi persolvit avari terribili lucro vivosque imitata retentus cogitur adductis digitos inflectere nervis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:263)
laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto, despiciturque vagus praerupta valle Metaurus, qua mons arte patens vivo se perforat arcu admisitque viam sectae per viscera rupis, exuperans delubra Iovis saxoque minantes Appenninigenis cultas pastoribus aras.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:216)

SEARCH

MENU NAVIGATION