라틴어 문장 검색

et factum est ita. Antequam autem illuc pervenirem, duo illi predicti emuli nostri ita me in clero et populo diffamaverunt, ut pene me populus paucosque qui advenerant ex discipulis nostris prima die nostri adventus;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 2:2)
"Falsus enim rumor, ut predictus doctor meminit, cito opprimitur et vita /f.10va/ posterior iudicat de priore.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 5:7)
Cum autem episcopus ad id quod proposuerat eorum animos inducere non posset, alia via eorum invidiam refrenare attemptat, dicens ad discussionem tante rei paucos qui aderant non posse sufficere, maiorisque examinis causam hanc indigere.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 6:1)
nec de clausura monasterii ullatenus perturbarer, sciens profecto legatum ipsum, qui coactus hoc faciebat, post paucos dies cum hinc recesserit me penitus liberaturum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 8:4)
Paucis autem elapsis mensibus, occasionem eis fortuna obtulit qua me perdere molirentur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:1)
Abbas autem in hac obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Cui cum alius successisset, conveni eum cum episcopo Meldensi, ut mihi hoc quod a predecessore eius petieram indulgeret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 4:1)
Ex tunc itaque manifesta omnibus eorum nequitia, patenter iam cepi eorum, prout poteram, insidias declinare, et iam a conventu abbatie me subtrahere et in cellulis cum paucis habitare.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 6:1)
Et post pauca:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:22)
Quippe quod conceptum parturitur, utique in ipso est a quo generatur, et sapientia in ipsa substantia sive in essentia potentiae est, cum ipsa scilicet quaedam sit potentia, sicut posterius ostendemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:33)
XXIV, 4 et seq.) Et post pauca:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:51)
Omne quippe quod partibus constat, posterius est naturaliter his ex quibus constat, et quorum conventu perficitur, cum ex ipsis suum esse contrahat ex quibus est constitutum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:17)
"Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis, etc." Et ubi Atheniensibus loquens, cum rem magnam de Deo dixisset, et quae a paucis posset intelligi:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:37)
Quod itaque ait Apostolus quosdam philosophorum et gentilium sapientium, hoc quod de Deo vel caeteris intelligebant, sibi potius quam Deo ascripsisse, atque hinc excaecari meruisse, paucis potius quam multis imputandum videtur, sicut et ipsa turpitudinis poena quam consequenter adjungit dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:1)
Nec tamen, inquit, eo quod nos ad praesens loquimur, eo ordine ortum animae Deus annuit, minoremque ac posteriorem corporibus fecit eam;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:6)
Quia non potest dubitari quin nostrae animae et corporis status eisdem quodammodo proportionibus videatur esse compositus, quibus harmonicas modulationes posterior disputatio conjungi copularique demonstrabit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION