라틴어 문장 검색

et est hemistichium Ennii de elephantis dictum, quod ante Accius est usus de Indis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4042)
india mittit ebur et in Africa fuerunt elephanti, sed meliores in India.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 571)
hinc est quod ait Terentius "elephantis quem Indicis praefecerat", id est maximis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 572)
sunt autem, exceptis elephantis, maiores animalibus ceteris, dicti 'uri' ἀπο` τῶν ὀρέων, id est a montibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3742)
solidoque elephanto ebore integro, non sectili.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 261)
Ennius annalium septimo "denique vi magna quadrupes eques at- que elephanti proiciunt sese". et sub armis id est insidente armato.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1165)
quae sunt tantae animi angustiae ut, si Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula, in qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non crederes leones et pantheras esse, cum tibi quales essent dicerentur, si vero de elephanto quis diceret, etiam rideri te putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 88:6)
elephanto beluarum nulla prudentior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 97:7)
nos elephantorum acutissumis sensibus nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 151:5)
iam vero immanes et feras beluas nanciscimur venando, ut et vescamur is et exerceamur in venando ad similitudinem bellicae disciplinae et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis, multaque ex earum corporibus remedia morbis et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et periclitatione percepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 161:1)
ne nunc quidem viris desidero adulescentis, is enim erat locus alter de vitiis senectutis, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 36:1)
nam ego hunc ita paratum video peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum quos Matius ἐλάπιζεν, ut puto, sed certe dicebat . . . peditum, equitum se polliceri sumptu suo annos decem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 13 8:3)
quid enim delectationis habent sescenti muli in 'Clytaemestra' aut in 'Equo Troiano' creterrarum tria milia aut armatura varia peditatus et equitatus in aliqua pugna?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 2:11)
extremus elephantorum dies fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 3:9)
Metram et eum quem tu mihi diligenter commendaras, Athenaeum, importunitate Athenaidis exsilio multatos in maxima apud regem auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur, si sacerdos armis se, quod facturus putabatur, defenderet, adulescens et equitatu et peditatu et pecunia paratus et toto iis, qui novari aliquid volebant, perfeci ut e regno ille discederet rexque sine tumultu ac sine armis omni auctoritate aulae communita regnum cum dignitate obtineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION