라틴어 문장 검색

Subeunt in adventu nostri depellunturque telis.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:10)
Nostris enim pulsis neque terra neque mari effugium dabatur victis, omniaque victoribus erant futura in incerto;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:2)
His pulsis custodia portus relicta navis ad litora et vicum applicarunt seque ex navibus ad tuenda aedificia eiecerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:8)
Iamque eos qui praesidio eum locum tenebant tormentis ex navibus sagittisque depulerat atque in oppidum redegerat et cohortium trium instar in terram euerat — non enim pluris consistere angustiae loci patiebantur —;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 19:5)
Cornificio, si quod periculum provinciae inferretur, depelleret;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:8)
nec tamen umquam ab operibus depellitur Marcellus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 62:6)
Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:3)
duos pulsos exercitus, duos superatos duces, duas receptas provincias?
(카이사르, 내란기, 2권 32:10)
Uno loco Volcatius Tullus impetum legionis sustinuit cohortibus tribus atque eam loco depulit;
(카이사르, 내란기, 3권 52:3)
Sed tamen nostri virtute vicerunt excisoque ericio primo in maiora castra, post etiam in castellum, quod erat inclusum maioribus castris, irruperunt, quo pulsa legio sese receperat, et nonnullos ibi repugnantes interfecerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 67:12)
Caesar a superioribus consiliis depulsus omnem sibi commutandam belli rationem existimavit.
(카이사르, 내란기, 3권 73:1)
qui tantum profecerunt, ut equestri proelio commisso pellerent omnes compluresque interficerent ipsique incolumes se ad agmen reciperent.
(카이사르, 내란기, 3권 75:9)
Namque etiam in consilio superioribus diebus dixerat, priusquam concurrerent acies, fore uti exercitus Caesaris pelleretur.
(카이사르, 내란기, 3권 86:2)
Persuasi equitibus nostris (idque mihi facturos confirmaverunt), ut, cum propius sit accessum, dextrum Caesaris cornu ab latere aperto aggrederentur et circumventa ab tergo acie prius perturbatum exercitum pellerent, quam a nobis telum in hostem iaceretur.
(카이사르, 내란기, 3권 86:5)
Ab his enim primum equitatus est pulsus, ab isdem factae caedes sagittariorum ac funditorum, ab isdem acies Pornpeiana a sinistra parte circumita atque initium fugae factum.
(카이사르, 내란기, 3권 94:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION