라틴어 문장 검색

"quidem, quae natu maiores sumus, maritis advenis ancillae deditae, extorres et Lare et ipsa patria degamus longe parentum velut exulantes, haec autem novissima, quam fetu satiante postremus partum effudit, tantis opibus et deo marito potita sit, quae nec uti recte tanta bonorum copia novit?"
(아풀레이우스, 변신, 5권68)
"Iamque ista, quae ferimus, non parentibus nostris ac nec ulli monstremus alii, immo nec omnino quicquam de eius salute norimus:"
(아풀레이우스, 변신, 5권82)
"Qui si parentum, ut oportet!"
(아풀레이우스, 변신, 5권119)
"Ergo interim ad parentes nostros redeamus, et exordio sermonis huius quam concolores fallacias attexamus."
(아풀레이우스, 변신, 5권138)
"illa vesanae libidinis et invidiae noxiae stimulis agitata, e re concinnato mendacio fallens maritum, quasi de morti parentum aliquid comperisset, statim navem ascendi!"
(아풀레이우스, 변신, 5권212)
"Tuque, praesidium meae libertatis meaeque salutis, si me domum pervexeris incolumem parentibusque et formoso proco reddideris, quas tibi gratias perhibebo, quos honores habebo, quos cibos exhibebo?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:8)
Dum haec identidem puella replicat votisque crebros intermiscet suspiritus, ad quoddam pervenimus trivium, unde me arrepto capistro dirigere dextrorsum magnopere gestiebat, quod ad parentis eius ea scilicet iretur via.
(아풀레이우스, 변신, 6권 7:1)
"An tu, probissima puella, parentes tuos intervisere properabas?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:3)
"Sed nos et solitudini tuae praesidium praestabimus et ad parentes tuos iter monstrabimus,"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:4)
"Et illi nesciocui recenti marito, quem tibi parentes iunxerunt, hunc advenam cruentumque percussorem praeponis?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 9:13)
Procurrunt parentes, affines, clientes, alumni, famuli, laeti faciem, gaudio delibuti:
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:2)
Et illam thalamo receptam commode parentes sui fovebant, me vero cum ingenti iumentorum civiumque multitudine confestim retro Tlepolemus agebat non invitum, nam et alias curiosus et tunc latronum captivitatis spectator optabam fieri.
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:5)
Post noctem unicam et rudimenta Veneris recens nupta gratias summas apud suos parentes ac maritum mihi meminisse non destitit, quoad summos illi promitterent honores habituri mihi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:3)
Interim dum puerum illum parentes sui plangoribus querebantur et adveniens ecce rusticus nequaquam promissum suum frustratus destinatam sectionem meam flagitat,
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:5)
"Hic cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitionis eius munus obicrat, et quanquam ceteris omnibus id genus viris antistaret eximiisque muneribus parentum invitaret iudicium, morum tamen improbatus repulsae contumelia fuerat aspersus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION