라틴어 문장 검색

adparent Priami et veterum penetralia regum, armatosque vident stantis in limine primo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:7)
Urbis uti captae casum convolsaque vidit limina tectorum et medium in penetralibus hostem, arma diu senior desueta trementibus aevo circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:2)
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque Ascanium patremque meum iuxtaque Cresam alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:8)
At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis, et fronde coronat funerea;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 21:1)
Tum vero attonitae monstris actaeque furore conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:24)
Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes, Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae farre pio et plena supplex veneratur acerra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:17)
Te quoque magna manent regnis penetralia nostris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:19)
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis, sacra comam multosque metu servata per annos, quam pater inventam, primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:8)
" "Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto," excipit Ascanius," per magnos, Nise, penatis Assaracique larem et canae penetralia Vestae obtestor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:7)
Saepius et tectis penetralibus extulit ova angustum formica terens iter et bibit ingens arcus et e pastu decedens agmine magno corvorum increpuit densis exercitus alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:10)
quo pinus ingens albaque populus umbram hospitalem consociare amant ramis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 32)
illum et parentis crediderim sui fregisse cervicem et penetralia sparsisse nocturno cruore hospitis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 132)
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt et sine pondere erunt et honore indigna ferentur, verba movere loco, quamvis invita recedant et versentur adhuc intra penetralia Vestae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 265)
"tibi hospitale pectus et purae manus tuosque venter Pactumeius et tuo cruore rubros obstetrix pannos lavit, utcumque fortis exsilis puerpera."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1720)
sed eruere in animo est quae latent, et penitus ipsa huius loci aperire penetralia, quae quidem non aliquo tradente, sed experimento meo ac natura ipsa duce accepi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 98:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION