라틴어 문장 검색

additus perculsis terror invecta in terga pugnantium classe:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장9)
certatim, ut quisque animo ignavus, procax ore, Annium Gallum et Suetonium Paulinum et Marium Celsum - nam eos quoque Otho praefecerat - variis criminibus incessebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장10)
timuisse se Paulinus ferebat tantum insuper la- boris atque itineris, ne Vitellianus miles recens e castris fessos adgrederetur et perculsis nullum retro subsidium foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장7)
Intererat consiliis frater eius L. Vitellius seque iam adulantibus offerebat, cum repente Coenus libertus Neronis atroci mendacio universos perculit, adfirmans superventu quartae decimae legionis, iunctis a Brixello viribus, caesos victores;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장1)
Antonius instare perculsis, sternere obvios, simul ceteri, ut cuique ingenium, spoliare, capere, arma equosque abripere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장9)
utque cumulos super et recentia caede vestigia incessere, quasi debellatum foret, pergere Cremonam et victos in deditionem accipere aut expugnare deposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장2)
atque illum in nemore Aricino desidem et marcentem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Ravennatis perculit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장3)
sed erant qui occultis suspicionibus incesserent, tamquam invidia et aemulatione fortunam fratris moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장2)
fuere qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae superbe saeveque egisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장9)
nec diu certato Tungrorum cohors signa ad Civilem transtulit, perculsique milites improvisa proditione a sociis hostibusque caedebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장6)
pugnatumque in perculsos subita et prospera eruptione;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장2)
non erat dubium quantum in regressu discriminis adeundum foret frumentatoribus onustis perculsisque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장8)
Civilis Baetasios quoque ac Nervios in fidem acceptos copiis suis adiunxit, ingens rerum, perculsis civitatum animis vel sponte inclinantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 66장10)
ea clade perculsi Treviri, et plebes omissis armis per agros palatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장11)
sed Dion, fretus non tam suis copiis quam odio tyranni, maximo animo duabus onerariis navibus quinquaginta annorum imperium, munitum quingentis longis navibus, decem equitum centumque peditum milibus, profectus oppugnatum, quod omnibus gentibus admirabile est visum, adeo facile perculit, ut post diem tertium, quam Siciliam attigerat, Syracusas introierit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION