라틴어 문장 검색

Viso igitur de bonitate ac perfectione prime partis prologi, ad litteram accedatur.
(단테 알리기에리, Epistolae 112:14)
Illud igitur celum quod a nullo movetur, in se et in qualibet sui parte habet quicquid potest modo perfecto, ita quod motu non indiget ad suam perfectionem.
(단테 알리기에리, Epistolae 120:7)
"Tu signaculum similitudinis, sapientia plenus et perfectione decorus, in deliciis Paradisi Dei fuisti".
(단테 알리기에리, Epistolae 121:6)
et hoc est per se notum, nisi apud negantes divinam bonitatem actingere summum perfectionis. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:3)
Illud quoque quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio iuvatur, est a Deo volitum;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:2)
romanum Imperium ad sui perfectionem miraculorum suffragio est adiutum;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 11:9)
sicut ille deficeret ab artis perfectione qui finalem formam tantum intenderet, media vero per que ad formam pertingeret non curaret, sic natura, si solam formam universalem divine similitudinis in universo intenderet, media autem negligeret;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:14)
sed natura in nulla perfectione deficit cum sit opus divine intelligentie:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:15)
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:8)
Hoc viso, ad meliorem huius et aliarum inferius factarum solutionum evidentiam advertendum quod circa sensum misticum dupliciter errare contingit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:18)
mitior nanque est in adversarium solutio distinctiva;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:49)
7. Cumque de residuis in extremis Ytalie civitatibus neminem dubitare pendamus (et si quis dubitat, illum nulla nostra solutione dignamur), parum restat in nostra discussione dicendum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 150:1)
quia cognitionis perfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima elementa, sicut magister sapientum in principio Physicorum testatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 138:2)
Et quia alicuius tunc nominis aestimabar super studio scripturarum, numquam convenit, . quin de scripturis aliquid interrogaret nec statim adquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones, non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intellegebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:4)
Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION