라틴어 문장 검색

praedonis praedones sunt qui populandam alienam invadunt provinciam, ut alibi perfidus alta petens abrepta virgine praedo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7742)
inque omen ivturnae occurrere ivssit ut Iuturnae omen fraternae mortis efficeret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8541)
quid mihi cum urbibus, ubi sunt meretrices tam pulchrae quam perfidae?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 362)
fraterna morte ivuencum consortis interitu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5181)
Ergo et Pythius et omnes aliud agentes, aliud simulantes perfidi, improbi, malitiosi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 75:7)
cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 5 16:4)
vera quidem laude probitatis, diligentiae, religionis neque me tibi neque quemquam antepono, amoris vero erga me, cum a fraterno amore domesticoque discessi, tibi primas defero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 11:4)
numquam enim cuiusquam invidi et perfidi consilio est usurus nec inerti nobili crediturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 8:16)
in Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 12 2:10)
quod scribis non oportuisse 'Metellum, fratrem tuum, ob dictum a me oppugnari,' primum hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et fraternam plenam humanitatis ac pietatis voluntatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 8:1)
ego dolori tuo non solum ignosco, sed summam etiam laudem tribuo (meus enim me sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 2 14:3)
nam cum te semper maxime dilexi, tum fratrum tuorum, quos aeque atque te summa benevolentia sum complexus, singularis pietas amorque fraternus nullum me patitur offici erga te studique munus aut tempus praetermittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 14 1:2)
sed quoniam habet praeterea negotia vetera in Sicilia sua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo in primisque ipsum, virum optimum mihique familiarissimum, iis studiis litterarum doctrinaeque praeditum, quibus ego maxime delector.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 30 1:6)
quem certo scio ita laborare de existimatione sua ut propter amorem in nos fraternum etiam de nostra laboret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 1:3)
ac iam hoc loco non hortatione neque praeceptis sed precibus tecum fraternis ago totum ut animum, curam cogitationemque tuam ponas in omnium laude undique conligenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 14장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION