라틴어 문장 검색

Cuicumque uero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, uelandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 63:1)
idem leniter * sed diu perfricandum est, adiecto uel irino uel laureo oleo, sic ut utrilibet paulum aceti misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 18:5)
Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque uehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque ualentissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 2:1)
Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 1:3)
Gingiuarum uero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 4:4)
in is uero, quae cedunt, aut melli simile aliquid aut tenui pulticulae aut quasi rassae cartilagini aut carni hebeti et cruentae, quibus ali alique colores esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 2:7)
Neque idonea curationi senilis aetas est, quae sine eo uitio tamen aciem hebetem habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 34:2)
quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeue similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 1:3)
Nam uncus iniectus facile hebeti corpusculo labitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:4)
et quo latiora quaque parte sunt, hoc hebetiora.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 16:2)
Ergo cerato quoque liquido id leniter est unguendum, perfricandaque summa cutis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 11:3)
Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est et molli cerato perfricandus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:3)
Calida aqua multa membrum id fouetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:5)
Quod ubi incidit, diu leuiterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fouendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 35:1)
celerius tantum et saepius id resoluendum est, multa magis aqua calida fouendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION