라틴어 문장 검색

Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Auito recognosces.
(아풀레이우스, 변명 93:7)
quippe testimonium mihi perhibuit in curia Carthaginiensium non minus splendidissimum quam benignissimum uir consularis;
(아풀레이우스, 플로리다 16:56)
tunc postea uota omnia mea secundum dignitatis suae gradus recognouit.
(아풀레이우스, 플로리다 16:59)
uos ea mecum, ciues ab eo seruati, recognoscite.
(아풀레이우스, 플로리다 17:25)
"Tu vero crassis auribus et obstinato corde respuis quae forsitan vere perhibeantur."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:11)
"Primus istic perhibetur Milo, qui extra pomerium et urbem totam colit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:12)
"Vos in hanc rem, boni Quirites, testimonium perhibetote ;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:26)
"ecce uxor misella flens cum hesternis testibus introrumpit anxia, et statim corpori superruens multumque ac diu deosculata sub arbitrio luminis recognoscit omnia."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:43)
"ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat."
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:7)
"nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones contrarios eventus nonnunquam pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:3)
"Tuque, praesidium meae libertatis meaeque salutis, si me domum pervexeris incolumem parentibusque et formoso proco reddideris, quas tibi gratias perhibebo, quos honores habebo, quos cibos exhibebo?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:8)
"Quem nunquam profecto vidissem, vocem quiret humanam dare meaeque testimonium innocentiae perhibere posset;"
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:15)
"attolle vacuam faciem, vindictam recognosce, infortunium intellege, aerumnas computa."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:88)
sed mihi penita carpebantur praecordia et praecedens facinus et praesentem deterrimae feminae constantiam cogitanti mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem, detectis ac revelatis fraudibus, auxilium meo perhibere domino, illumque, qui ad instar testudinis alveum succubabat, depulso tegmine cunctis palam facere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:6)
"illius enim recognoscens imaginem in tua;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION