라틴어 문장 검색

Eia, dilectissimi Christi milites, non pro terrena remuneratione hoc periculum incurritis, sed illius meritum exspectatis, qui post mortem praesentem aeternae vitae praemia suis conferre novit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 36:7)
Milites vero immissi, intelligentes quod socios Christianos adeo timor invaserat, ut se subtrahendo a scala abirent, trans moenia a muro se inclinantes, submissa voce socios ascendere hortabantur, asserentes se nihil illic periculi passuros.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:1)
Altero vero die Corbahan, ex sententia suorum, exercitum suum copiosum sic in multis millibus in gyro civitatis ad obsidionem omnium portarum divisit, ut ex omni parte inclusis peregrinis nec a dextris, nec a sinistris ullus introitus pateret, aut exitus aliquis daretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 62:6)
Illis vero, viso mortis periculo, non prius ad equos recurrendi ulla fuit facultas, quam sex percussi in ultionem capitis Rotgeri, ante muros decollati, sua capita gladio amiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 64:4)
Alio deinde die, post castra Corbahan locata et ordinata suae cujusque congregationis, post obsessos undique viarum exitus et introitus, decretum est communi consilio gentilium, ut Turcorum milites ad duo millia eligantur ad expugnandum et prosternendum praesidium, quod Godefridus dux caeterique comprimores firmaverant in victoria et virtute magna, quam audistis, quando attriti Turci, in unda Fernae fluminis submersi sunt sub ipso ponte qui trans fluvium ab urbe dirigitur, et in quo firmato praesidio Reymundus egit custodiam, quousque a Christianis capta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:1)
Sic undique urbe vallata, et de die in diem gentilium copiis accrescentibus, et omni parte exitum prohibentibus, tanta inter Christianos invaluit fames, ut [0498D] pane deficiente non solum camelos, asinos, equos et mulos comedere non abborrerent, sed etiam coria, quae indurata et putrefacta per tres et sex annos in domibus erant reperta, nunc calidis aquis madefacta et mollificata, tum ea quae recenter ab armentis avulsa, pipere, cumino aut quolibet pigmento condita, manducabant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:3)
Post aliquot dies, postquam Corbahan firmavit [0499B] obsidionem in circuitu Antiochiae, et omnem exitum ac introitum urbis clauserat, populumque Dei diversis assultibus vexaverat, cibosque inferri omni parte interdixerat, clade longaque abstinentia et bellico labore Christiani afflicti et fessi, minus vigiles esse coeperunt in tuitione urbis et moenium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:1)
Post haec peregrinis famis angustia, prout audivistis et multo * amplius, coactis, nec aditum aliquem reperientibus ad inferendos vel acquirendos cibos, prae obsidione undique constituta, quidam de humili vulgo vitam periculo destinantes, in magna ambiguitate et formidine clam procedebant ab urbe [0500B] in umbra noctis, ad portum Simeonis, quondam illic in montanis eremitae, descendentes et dato pretio a nautis et mercatoribus victum accipientes, per vepres et fruteta in tenebris ante lucem repedare solebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:1)
Haec itaque, ubi fama crudelissima in aures Christianorum inauditae famis gravitate laborantium pertulit, jam illis diversae Turcorum infestationes oneri esse coeperunt, multorumque animi in diversa fluxerunt qualiter ab hac obsidione et ab imminentibus periculis evadere possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:9)
Sic denique plurimi, quocunque conamine vel occasione exitum quaerentes, ab exercitu se nocte subtraxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 72:10)
In eodem siquidem loco idem Stephanus, intelligens ab iisdem viris, pericula confratrum de die in diem magis accrevisse nempe famis intolerantiam, Turcorum jactantiam et assultus, virorum et equorum cladem diffisus est vitae, minime se tutum credens in hoc loco, nec siccum iter insistere ausus, navigio reditum suum ac diffugium cum praedictis principibus parat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:3)
Godefridus dux pariter et Robertus Flandrensis fere universos principes, tanta formidine concussos, ut jam fugam conspirassent, humili vulgo nesciente, miro revocaverunt solamine, et constantes [0502D] ad omne reddiderunt periculum, in hunc modum loquentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:2)
Respondent eos minime in prosperitate et salute esse, sed sic obsessos a Corbahan, principe Corrozan, et a nationibus gentilium, ut ne unus quidem patescat aditus vel exitus a tam spatiosa urbe, et quod nunquam manus illorum, nisi furtim aliqui possint evadere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:5)
Imperator his Christianorum auditis periculis, et gentilium copiis compertis, cum primatibus suis habito consilio, tremens ac stupefactus, protinus totum redire praecepit exercitum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:1)
Ideo saepius principes exercitus Christi consilium conferebant, quatenus si aliqua arte valerent, clam ab urbe recedentes, humile vulgus illic in periculo relinquerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 82:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION