라틴어 문장 검색

Cogita adulteros esse pro quibus rogas, cogita qualium misereri soleas:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 4:3)
Erunt homicidae, tyranni, fures, adulteri, raptores, sacrilegi, proditores ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 67:1)
admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quae- stuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret.
(세네카, 행복론, Liber VI 161:2)
Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:1)
Sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 143:1)
Solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.10)
Pro adultero filio rogas.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.15)
Quam sollicitus adulter fui ne non deprehenderer!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.50)
dum laudo generum, commendaui adulterum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.26)
torvus, impatiens iugi adulter ille, ductor indomiti gregis - sed amabat aliquid, quis meas miserae deus aut quis iuvare Daedalus flammas queat?
(세네카, 파이드라 2:20)
at Priamus bellum pro adultero filio gerat.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 3:1)
desine iam revocare tuis periuria verbis, Cynthia, et oblitos parce movere deos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1512)
sed nec Pergama nec decenne bellum nec saevas Agamemnonis phalangas nec periuria persequar Sinonis, arx quo Palladio dicata signo pellaci reserata proditore portantem pedites equum recepit.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem24)
spes firmas in rerum motibus habent, dubia tempora certius amant, et ignavia pariter conscientiaque trepidantes, cum sint in praetoriis leones, in castris lepores, timent foedera, ne discutiantur, bella, ne pugnent, quorum si nares afflaverit uspiam robiginosi aura marsupii, confestim videbis illic et oculos Argi et manus Briarei et Sphingarum ungues et periuria Laomedontis et Ulixis argutias et Sinonis fallacias et fidem Polymestoris et pietatem Pygmalionis adhiberi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 5:1)
non mille balant lanigeri greges, nec vacca dulci mugit adultero, unique siquando canenti mutus ager domino reclamat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum5)

SEARCH

MENU NAVIGATION