라틴어 문장 검색

effectisque raptim Liburnicis adsequitur Anicetum in ostio fluminis Chobi, tutum sub Sedochezorum regis auxilio, quem pecunia donisque ad societatem perpulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장3)
notabili constantia centurio Iulius Agrestis post multos sermones, quibus Vitellium ad virtutem frustra accendebat, perpulit ut ad viris hostium spectandas quaeque apud Cremonam acta forent ipse mitteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장8)
erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Campania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta belli munia acres erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장2)
quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
Praevenerat rumor eiurari ab eo imperium, scripseratque Flavius Sabinus cohortium tribunis ut militem cohiberent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장1)
hinc invidia, et compositae seditionis auctores perpulere ut dilectum abnuerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장4)
cunctantem legatum milites perpulerant fortunam proelii experiretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장6)
inter quae Claudius Sagitta, praefectus alae Petrianae, prospera navigatione praevenit Papirium centurionem a Muciano missum, adseveravitque mandata interficiendi Pisonis centurioni data:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장5)
digressum Voculam et de supremis agitantem liberti servique prohibuere foedissimam mortem sponte praevenire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장2)
plerique Aethiopum prolem, quos rege Cepheo metus atque odium mutare sedis perpulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장6)
Non fefellit Civilem ea inclinatio et praevenire statuit, super taedium malorum etiam spe vitae, quae plerumque magnos animos infringit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장1)
Talia agentem atque meditantem mors praeuenit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 44장 4:1)
si flumina morarentur, nando traiciens uel innixus inflatis utribus, ut persaepe nuntios de se praeuenerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 57장 1:4)
quod nisi eum et mors praeuenisset et Thrasyllus consulto, ut aiunt, differre quaedam spe longioris uitae compulisset, plures aliquanto necaturus ac ne reliquis quidem nepotibus parsurus creditur, cum et Gaium suspectum haberet et Tiberium ut ex adulterio conceptum aspernaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 3:1)
prius igitur quam ultra progrederetur, praeuentus est ab Agrippina, quam praeter haec conscientia quoque nec minus delatores multorum criminum arguebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 44장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION