라틴어 문장 검색

nec non in eadem civitate aliqualem variationem perpendimus, ut superius in capitulo immediato posuimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 83:3)
Si autem ipsum accipere volumus secundum quod ab ore primorum Siculorum emanat, ut in preallegatis cantionibus perpendi potest, nichil differt ab illo quod laudabilissimum est, sicut inferius ostendemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 103:1)
quia nec semper excellentissime poetantes debent illud induere, sicut per inferius pertractata perpendi poterit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 5:2)
desine qua propter novitate exterritus ipsa expuere ex animo rationem, sed magis acri iudicio perpende, et si tibi vera videntur, dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:20)
At hic noster cum sectas omnes adsecutus sed probabiliorem secutus sit, omniaque haec inter Graecos genera dicendi solus inpleat, inter nos tamen ita sui locuples interpres est, ut nescias qua lingua facilius vel ornatius expleat operam disserendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 16:3)
At ille, qui pridie dolorem suum continuerat, gaudium continere non potuit, et Quantum hic, ait, in filia Augusti probabilior est cultus?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 5:3)
labor inprobus vel magnus, vel nulli probabilis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1451)
Causam autem probabilem tu quidem affers:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 13:1)
quae cum similitudine veri concinere maxime sibi videretur probabile vel veri simile ..., quod nos ad agendum sine adsensione potest invitare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS5)
... talia mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS7)
quod si in scena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:1)
Erat in quibusdam laudandis viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis tamen industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:3)
fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:1)
Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:2)
Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset annos neque contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem extraordinariam veram causam agens est probatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION