라틴어 문장 검색

Expeditis his quae ad singularem Christianae fidei professionem attinere videntur, de discretione videlicet trium personarum in una eademque penitus ac simplici divinitatis substantia, juvat in hujus summi boni perfectione contemplanda mentis aciem altius imprimere, ac diligentius singula replicando quaecunque aliquid quaestionis habere videntur, verisimilibus et honestissimis rationibus diffinire, ut quo amplius innotuerit hujus summi boni perfectio, majori unumquemque ad se trahat desiderio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 1:1)
Ac primo de unitate divinae substantiae, postmodum de personarum recapitulandum est Trinitate.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 1:2)
I. Prima igitur sit de ratione credendi unum Deum discussio, et quod unum magis quam plures attineat credi, ubi et prima se ingerit quaestio, an humana etiam ratione divina celsitudo indagari potuerit, ac per hanc a creatura sua creator recognosci, an potius ipse Deus signo aliquo sensibili suam ei notitiam primum exhibuerit, velut in angelo vel in quocunque ei Spiritu primitus apparens, sicut de primis legitur parentibus, quibus in paradiso locutus fuisse perhibetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:1)
Facile quippe est ex similibus similia conjici, et quo quisque alteri similior, facilius ex seipso ad ejus notitiam pertingere valet, cui est ipse per naturam vicinior.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:5)
Sive ergo manducatis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X, 31). I. Prima igitur sit de ratione credendi unum Deum discussio, et quod unum magis quam plures attineat credi, ubi et prima se ingerit quaestio, an humana etiam ratione divina celsitudo indagari potuerit, ac per hanc a creatura sua creator recognosci, an potius ipse Deus signo aliquo sensibili suam ei notitiam primum exhibuerit, velut in angelo vel in quocunque ei Spiritu primitus apparens, sicut de primis legitur parentibus, quibus in paradiso locutus fuisse perhibetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:24)
Facile quippe est ex similibus similia conjici, et quo quisque alteri similior, facilius ex seipso ad ejus notitiam pertingere valet, cui est ipse per naturam vicinior.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:28)
Nemo enim hoc potentiae hominis deputat, quod ille superari facile potest, imo impotentiae et debilitati ejus, quod minime resistere suo potest incommodo, et quidquid ad vitium hominis vergit, magisque personam improbat quam commendet, impotentiae potius quam potentiae ascribendum est. Unde et Aristoteles in secundo qualitatis genere, ubi scilicet de potentia naturali et impotentia agitur, sanativum et durum ad potentiam reducit, et aegrotativum et molle ad impotentiam, cum tamen aegrotativum dicamus qui facile aegrotare potest, hoc est non facile valet huic passioni resistere, et molle quod leviter secari aut dissipari potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:4)
Quid est enim dicere Deum fieri hominem, nisi divinam substantiam, quae spiritalis est, humanam, quae corporea est, sibi unire personam in unam?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:2)
Non enim quod spiritale, corporeum fieri potest, sed in illa unione personae Christi, in quo simul divinitas Verbi, et anima et caro;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:3)
tres istae naturae conveniunt, ita unaquaeque harum trium substantiarum ibi propriam retinet naturam, ut nulla earum in aliam commutetur, ut nec divinitas, quae humanitati conjuncta est, aut anima fiat aut caro, sicut nec anima unquam potest fieri caro, quamvis in singulis hominibus una persona sunt anima et caro.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 27:4)
Ut igitur expositum est, cum dicitur Deus fieri caro, vel Deus homo esse, sic accipiendum est, ut divina substantia humanae sociari in personam unam intelligatur, non illa effici cui sociatur, sicut nec anima hominis caro fit cui unitur, nec in ejus naturam convertitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:1)
cum unitatem personae Christi in duabus consistentis naturis defenderet, ait de ipso:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:3)
Unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:6)
Alia quippe est substantia vel natura, quae assumpta est, quam assumens, licet non sit alia persona.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:14)
Unus omnino per unionem personae, non per confusionem substantiae;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION