라틴어 문장 검색

ego haec duo quaero, primum qua ratione Naevius susceptum negotium non transegerit, hoc est cur bona quae ex edicto possidebat non vendiderit, deinde cur ex tot creditoribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut necessario confiteare neque tam temerarium quemquam fuisse, neque te ipsum id quod turpissime suscepisses perseverare et transigere potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 24장 1:1)
hoc consilium Aquilio et talibus viris tam cupidum, tam audax, tam temerarium probabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 1:11)
illa autem, quae se eius imitatricem esse volt, temeraria atque inconsiderata et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam eius pulchritudinemque corrumpit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:1)
Domi si cenat, totis persto noctibus, Sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.6)
Nihilo minus Baetica etiam in defuncti accusatione perstabat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 5:1)
temerarium est enim secundis non esse contentum.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 10:2)
Praeterea Celer eques Romanus, cui Cornelia obiciebatur, cum in comitio virgis caederetur, in hac voce perstiterat:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 10:1)
Ad hoc quidam ornatus adulescens scissis tunicis, ut in frequentia solet fieri, sola velatus toga perstitit et quidem horis septem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 16 2:1)
Etenim temerarium existimo divinare quam spatiosa sit causa inaudita, tempusque negotio finire cuius modum ignores, praesertim cum primam religioni suae iudex patientiam debeat, quae pars magna iustitiae est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 8:1)
Perstat tamen idem ille Magnus;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 2:1)
Aut enim tu me timidum aut ego te temerarium faciam.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:4)
Est autem latius sparsum, primum violentia venti, deinde inertia hominum quos satis constat otiosos et immobiles tanti mali spectatores perstitisse;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 33 2:1)
Nam furor in dominam temeraria bracchia movit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 72)
Prima malas docuit mirantibus aequoris undis Peliaco pinus vertice caesa vias, Quae concurrentis inter temeraria cautes Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 111)
Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris, In dubio vitae lassa Corinna iacet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 131)

SEARCH

MENU NAVIGATION