라틴어 문장 검색

Ex quo apparet quam verum sit quod supra meminimus, in illa videlicet philosophorum regula, cujus possibile est antecedens et consequens eos ad creaturarum tantum nomen accommodare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 33:3)
Qua tandem peracta poenitentia, populos suae dioceseos mandat, mandando convocat, convocando suppliciter persuadet ut triduano ieiunio a se divinae indignationis iracundiam removeant, removendo avertant:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:19)
Eius non cures amorem eligere, cum qua naturalis nuptias contrahere prohibet tibi pudor. V. Mendacia omnino vitare memento. VI.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 35:4)
Mulier quam amoris respectu cognoveris affectare pecuniam sit tibi penitus inimica, et eam tanquam animal venenosum quod cauda ferit et ore blanditur evitare memento.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 2:1)
Si vero et illarum te feminarum amor forte attraxerit, eas pluribus laudibus efferre memento, et, si locum inveneris opportunum, non differas assumere quod petebas et violento potiri amplexu.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 11장: 농부들의 사랑 1:5)
Nunquam ergo te ad delectationem carnis tua te cogitatio ducat, loca etiam, tempora et personas, quae causam valeant inducere voluptatis et occasionem libidinis concitare semper penitus evitare memento.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:4)
Sed memini me quodam tempore in dictis quibusdam physicalibus invenisse quod propter Veneris opera homines tempore breviori senescunt, et ideo te ad non amandum precibus admonere contendo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:17)
Memento etiam vigilare semper ne in peccatis dormiendo te inveniat sponsi repentinus adventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 50:2)
Quod autem vera amicitia inter eos qui sine Christo sunt esse non possit, mihi fateor esse persuasum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:11)
Obstupesco fateor, nec facile id mihi persuaderi posse existimo.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:30)
Ait etiam, sicut meministi, noster Hieronymus:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:34)
Longe aliud in priori dialogo memini me didicisse, ubi ipsa diffinitio amicitiae posita et exposita, merito ad eius fructum altius inspiciendum me vehementius animavit.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:5)
Mihi sane nulli horum esse cedendum, hac nostra collatione satis persuasum est.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:13)
- Boemundus adveniens, aegre persuasus est imperatoris homo fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 35:3)
Tandem vero cum se invicem salutassent, et dux diu cum ipso Boemundo ageret, plurimisque blanditiis ei persuaderet, ut verbum imperatoris auditurus curiam intraret, Boemundus vero prorsus negaret, ac referret, nimium se imperatorem pertimescere, eo quod vir callidus et subdolus haberetur, [0421B] ad extremum victus bona promissione ducis et allocutione, fiducialiter palatium imperatoris introivit, in osculo pacis, et in omni gratia et honore susceptus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION