라틴어 문장 검색

A Latinis adgressus est gentem Sabinorum, qui immemores factae sub Tito Tatio adfinitatis quodam contagio bellis se Latinis adiunxerant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SABINUM 1:1)
Si aut me, inquit, Evangele, aut haec innocentiae lumina cogitasses, nullum inter nos tale secretum opinarere, quod non vel tibi vel etiam vulgo fieri dilucidum posset, quia neque ego sum inmemor nec horum quemquam inscium credo sancti illius praecepti philosophiae, sic loquendum esse cum hominibus, tamquam dii audiant;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:1)
Labitur infelix studiorum atque immemor herbae Victor equus, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 3:2)
Me non Lethaeae, coniux, oblivia ripae Immemorem fecere tui, regesque silentum Permisere sequi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:14)
Immemor o patriae, signorum oblite tuorum, Non potes hoc caussae, miles, praestare senatus, Adsertor victo redeas ut Caesare;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:58)
Immemores pugnae, nulloque pudore timendi Praecipites fecere palam, civilia bella Non bene barbaricis umquam commissa catervis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:41)
Quod sufficit aevum, Immemor ut donet belli tibi damna vetustas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:79)
Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos, Inputet et nobis otia parva roga, Immemor et paulum curarum operumque suorum Non tetrica nugas exigat aure meas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXII1)
Quondam laudatas quocumque libebat ad undas Currere nec longas pertimuisse vias, Nunc urbis vicina iuvant facilesque recessus, Et satis est, pigro si licet esse mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII3)
ignari pro inmemores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1983)
ignarus enim est qui ignorat, inmemor qui oblitus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1985)
inmemores inprovidi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2442)
quidam 'inmemores' dementes accipiunt, quoniam memoria in mente consistit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2444)
unde bene intulit 'inmemores caecique furore', tamquam quos dei perdiderant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2447)
tantummodo sit serenum, ut Horatius manet sub Iove frigido venator tenerae coniugis inmemor:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1164)

SEARCH

MENU NAVIGATION