-
Primus autem omnium Anaxagoras, inter universos philosophos divinum animum omnium effectorem naturarum sensisse perhibetur, sicut in VIII De civit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:4)
-
III. Nunc autem ab unitate divinae substantiae, quam quasi fundamentum subjecimus, ad discretionem trium personarum, quae eidem insunt substantiae, ordo est commeare, et de divina potentia seu sapientia vel benignitate, juxta quae, ut dictum est, tres distinguuntur personae ad perfectam et integram summi boni commendationem, superest diligenti examinatione disserere, ut quo amplius, ut supra meminimus, hujus boni perfectio cognita fuerit, magis ad amorem sui quemque alliciat, praesertim cum nullae super his fidelium quoque animos difficiles movere possint quaestiones, et tanto facilius minus eruditos ad maxima trahere scandala atque infideles juvare, quanto difficiliores ad solvendum videntur.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 10:1)
-
Arbitrium quippe est ipsa deliberatio sive dijudicatio animi, qua se aliquid facere vel dimittere quilibet proponit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:8)
-
Ubi ergo ratio animi non est, per quam aliud deliberari possit et dijudicari, an faciendum sibi sit vel dimittendum, aeque utrumque in nostra sit potestate, liberum nequaquam est arbitrium.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:10)
-
quoniam, etsi hoc corpus caducum fragile confringas velut vas fictile, vera libertas animi numquam tibi vel ad momentum suberit.
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:7)
-
Quo propter antiquam beneficiorum memoriam et ingenitam regis clementiam populi undique gratuito confluentes coeperunt mesto animo graviter ferre , quod carvissent tanta corporis portione.
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:4)
-
Quorum animis superna inspiravit benignitas, postquam audierunt illius verba utilia qui tantae visionis, ut dictum est, particeps astiterat, ut collecta plurimorum multitudine quaqua versum per invia silvarum experirentur, si ad id loci devenire contingeret quo viri sancti caput iaceret.
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:5)
-
Quod quam sit grave quamque molestet meum animum nullis tibi possem sermonibus explicare.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 2:2)
-
sed ex sola cogitatione quam concipit animus ex eo quod vidit passio illa procedit.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:16)
-
Incipit enim cogitare qualiter eius gratiam valeat invenire, incipit etiam quaerere locum et tempus cum opportunitate loquendi, ac brevem horam longissimum reputat annum, quia cupienti animo nil satis posset festinanter impleri;
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:22)
-
Caecitas impedit amorem, quia caecus videre non potest unde suus possit animus immoderatam suscipere cogitationem;
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 2:1)
-
Singula quidem quae meus animus narranda concepit vobis aperire non possum, sed Deus ipse novit quos sermones velit exprimere mutus.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 3:12)
-
quia tamen in nobilis ore nimis res esset inconcinna aspera contra quemlibet et inurbana verba proferre, patienter meus animus tolerat tua dicta vesana et suavi tibi respondet affatu.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:4)
-
Debet ergo mulier diligenti animo investigare an sit dignus amari qui petit amari, et si ipsum dignum omnino invenerit, nullatenus eum suo debet amore frustrare, nisi forte sit alterius amore ligata.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:47)
-
Firma namque in meo corde et stabilita conceptio est, nedum vobis sed pro vobis obsequia omnibus exhibere et humili animo placitoque servire.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 2:6)