라틴어 문장 검색

cum glisceret certamen, hinc multi bonique, inde pauci et validi pertinacibus odiis tenderent, consumptus per discordiam dies.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장6)
medium omne tempus per varias curas egere, ignavissimus quisque caesorum apud Vetera exemplo paventes, melior pars rubore et infamia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장2)
At Iulius Auspex e primoribus Remorum, vim Romanam pacisque bona dissertans et sumi bellum etiam ab ignavis, strenuissimi cuiusque periculo geri, iamque super caput legiones, sapientissimum quemque reverentia fideque, iuniores periculo ac metu continuit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장1)
ut perfidum ignavum victum hostem in aeternum exciderent, ultione magis quam proelio opus esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장6)
sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite, accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium ostentauit, manu uultuque significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 34장 2:1)
Non timido, non ignavo cessare tum licuit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 6:3)
"Nam Alexander, quantuscumque ignavis et timidis videri potest, unum animal est et, si quid mihi creditis, temerarium et vaecors, adhuc nostro pavore quam sua virtute felicius."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 10:29)
"Si cum ignavis,"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:2)
"Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:7)
"saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:14)
"Nec infitias eo, liberi hominis animo locu- tum esse me cum ignavissimo et hoc unum militiae ius usurpante, ut alienos equos pugnaturis distribuat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:48)
"Nobilis equus umbra quoque virgae regitur, ignavus ne calcari quidem concitari potest."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 14:15)
Quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat, lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 9:3)
adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 22:1)
Igitur non alium regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant vocarique Arrhidaeum iubent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION