라틴어 문장 검색

nam ab Saticula profectus Cornelius consul exercitum incaute in saltum cava valle pervium circaque insessum ab hoste induxit nec prius quam recipi tuto signa non poterant imminentem capiti hostem vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 374:2)
omnia itinera obsaepserant hostes saltusque pervios ceperant, ne qua subvehi commeatus possent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 621:2)
in speluncam penetratum cum signis est, et ex loco obscuro multa volnera accepta maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore - nam pervius erat - invento utraeque fauces congestis lignis accensae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 6:1)
adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 483:1)
pervias fauces esse exercitibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 302:4)
frontibus velut pedestris acies urgebant, perviaeque naves pugnantibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 548:3)
et cum per munita pleraque transitu fratris, quae antea invia fuerant, ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine perviis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum ingenia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 584:1)
ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit, qua procurrere speculatoriae naves in hostem ac tuto recipi possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 115:1)
tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse, a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 249:1)
non utique iis melius fore quam qui eas primi pervias fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 651:2)
Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulos in omnis mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 253)

SEARCH

MENU NAVIGATION