라틴어 문장 검색

haec regna tenet puer immitis, spicula cuius sentit in imis pervius undis rex Nereidum flammamque nequit relevare mari.
(세네카, 파이드라 4:30)
orbis iacebit squalido turpis situ, vacuum sine ullis piscibus stabit mare, alesque caelo derit et silvis fera solis et aer pervius ventis erit.
(세네카, 파이드라 6:27)
hic qui sacris pervius astris
(세네카, Thyestes 863:1)
et hiatus Erebi pervium ad superos iter
(세네카, Troades 190:1)
solisne retro pervium est Danais iter?
(세네카, Troades 449:1)
"omne quod Euphraten Tigrimque interiacet olim sola tenes:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 204)
fluviorum quoque, si qui non navigabiles, vada commoda, vel certe pervii pontes, quos antiquitas a fundamentis ad usque aggerem calcabili silice crustatum crypticis arcubus fornicavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 3:1)
primum tecti apice in conum cacuminato, cum ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegnlis interiacentibus imbricarentur (ipsa vero convenientibus mensuris exactissima spatiositate quadratur, ita ut ministeriorum sese non impediente famulatu tot possit recipere sellas quot solet sigma personas), fenestras e regione conditor binas confinio camerae pendentis admovit, ut suspicientum visui fabrefactum lacunar aperiret, interior parietum facies solo levigati caementi candore contenta est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 5:2)
Sic segnes heroes eunt campumque patentem, qui medius portus celsamque interiacet urbem, alterno sermone terunt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:15)
"camporum bone conditor meorum, qui me vallibus aviis refusum et ripas habitare nescientem recti legibus alvei ligasti, et nunc ille ego turbidus minaxque, vix passus dubias prius carinas, iam pontem fero perviusque caleor;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana18)
densior a terris et nulli pervia flammae subtexit nox atra polos, iam claustra rigentis Aeoliae percussa sonant, venturaque rauco ore minatur hiemps, venti transversa frementes confligunt axemque emoto cardine vellunt, dum caelum sibi quisque rapit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권120)
Illi in secessu pariter sub rupe iacebant felices, quos una dies, manus abstulit una, pervia vulneribus media trabe pectora nexi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권55)
medias etiam non destitit urbes, quidquid et Asopon veteresque interiacet Argos, inflammare odiis, multumque et ubique retexens legatum sese Graia de gente petendis isse super regnis profugi Polynicis, at inde vim, noctem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권129)
Silva capax aevi validaque incurva senecta, aeternum intonsae frondis, stat pervia nullis solibus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권183)
"nam tergo numquam metus, hasta vetustum silvarum decus, emissae cui pervia semper armaque corporaque et numquam manus inrita voti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권157)

SEARCH

MENU NAVIGATION