라틴어 문장 검색

nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet, laedat quidem , minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 99:2)
In his cavendum, ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilege fur, aut latroni petulans.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 280:4)
praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 68:1)
eosdem petulantes, sed hoc fieri, quod bellis magis quam paci consuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 89:2)
hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans esse ad alterius arbitrium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 154:3)
tunc petulans non linguam, non manum continet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:5)
Quibus ille domi exercitus est, sive uxorem eius reminiscimur moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:2)
Consors pericli pariter ac regni mei, Aegisthe, gradere, gnata genetricem impie probris lacessit, occulit fratrem abditum.
(세네카, 아가멤논 18:1)
nepotem suum auus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petulantius lasciuientem feriet nec iniuriarum quisquam cum illo aget.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 7:10)
pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri loco commune maledictum.
(세네카, 행복론, Liber III 69:4)
Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt adversus medentem, et quo animo honores eorum nihilo aestimat, eodem parum honorifice facta.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 67:3)
Itaque materia petulantibus et per contumeliam urbanis detrahitur, si ultro illam et prior occupes ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 89:5)
offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:3)
Non eo loco res humanae sunt, etiam si statum vestrum parum nostis, ut vobis tantum otii supersit, ut in probra meliorum agitare linguam vacet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 152:2)
errat cursu levis incerto molli petulans haedus in herba.
(세네카, Hercules Furens 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION