라틴어 문장 검색

una est ars ratioque picturae, dissimillimique tamen inter se Zeuxis, Aglaophon, Apelles, neque eorum quisquam est, cui quicquam in arte sua deesse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 26:3)
Quanto colorum pulcritudine et varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque quam in veteribus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:2)
Conlocationis est componere et struere verba sic, ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit, sed quodam modo coagmentatus et levis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:2)
idque cum faciunt in picturis et in signis et in aliis operibus, ad quorum intellegentiam a natura minus habent instrumenti, tum multo ostendunt magis in verborum, numerorum vocumque iudicio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 195:3)
Nostra vero aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, sed iam evanescentem vetustate, non modo eam coloribus eisdem, quibus fuerat, renovare neglexit, sed ne id quidem curavit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta servaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:1)
sed vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa suum eadem quae coagmentavit natura dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:3)
etenim si quid generis istius modi me delectat, pictura delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 3:7)
praeclarum est enim summo cum imperio fuisse in Asia triennium sic ut nullum te signum, nulla pictura, nullum vas, nulla vestis, nullum mancipium, nulla forma cuiusquam, nulla condicio pecuniae, quibus rebus abundat ista provincia, ab summa integritate continentiaque deduxerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 2:2)
Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 27:1)
Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis picturis quas nominavi cogitare tamen possumus pulchriora;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 2장 3:3)
In picturis alios horrida inculta, abdita et opaca, contra alios nitida laeta conlustrata delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 11장 1:7)
Verba etiam verbis quasi coagmentare neglegat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 3:4)
Quid si antiquissima illa pictura paucorum colorum magis quam haec iam perfecta delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 3:2)
in animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi plane in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admixtum, nihil concretum, nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:1)
cum autem animum ab ista pictura imaginibusque virtutum ad rem veritatemque traduxeris, hoc nudum relinquitur, possitne quis beatus esse, quam diu torqueatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION