라틴어 문장 검색

Postquam autem ad Sancti Edmundi Burgum venisset, accepit Thomam marchionem Dorcestriae (qui unus ex pignoribus fuerat in Gallis) ad ipsum properare ut se a quibusdam accusationibus contra se exhibitis purgaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:32)
Verum de mysterio illo reunionis Britanniae ad coronam Franciae, sive per bellum sive nuptias cum haerede Britanniae, ne verbum quidem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:29)
Etsi enim probabiliter iudicabat concilium Franciae magna cautione usurum ne regem in bellum contra haeredem regni proximum coniicerent, tamen oblitus fuerat Carolum a viris e concilio primariis minime regi, sed a quorundam virorum ignobiliorum consiliis pendere, qui illud maxime spectarent, sibique et honori et gratiae futurum putabant, si senatores fortes viderentur et animosa, licet perniciosa, consilia impellerent, qualia nemo e potentioribus aut prudentioribus dare aut auderet aut vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:17)
Hoc in tam bonam partem a vobis accepit ut apud se decreverit communicare et deliberare cum subditis, a quibus tanta ei tributa sunt amoris et fidei pignora, de omnibus negotiis (quae quidem eius generis sint ut publicari debeant) tam domi quam foras.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 11:3)
Ea fuit, ut cum per legem communem prosecutio homicidiorum in nomine regis annum et diem expectaret, quod spatium uxori aut haeredi occisi datum est ut nomine proprio accusationem peragerent, cumque experentia monstraret quod pars aggravata saepius pretio aut variis modis inducta, aut lite ipsa defatigata, accusationem desereret, atque eo temporis tractu res quasi in oblivionem transieret, et hoc modo prosecutio in nomine regis (quae semper flagrante crimine vivacior est) neglecta esset, ordinatum fuit prudentissime ut prosecutio in nomine regis etiam intra annum et diem admitti possit absque praeiudicio tamen prosecutionis in nomine partis laesae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 33:2)
Summa regis consilii fuit Maximilianum regem, ut in nuptiis Annae Britannae haeredis ambiendis persisteret, extimulare, atque ad earum consummationem adiuvare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:2)
Haec sunt demum illa quae inter reges magnos pro certissimis amoris pignoribus et tesseris merito censeri possunt, communicatio scilicet et participatio mutua negotiorum status, praetermissis honoris caeremoniis curiosis quae affectui alicui insigni postponi debent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:3)
Nuptiae haeredis ad eum tanquam tutorem et gardianum iure spectant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:21)
Etenim iam consilium regis Galli de desponsanda haerede Britanniae diutius dissimulari non poterat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:14)
His commissum est ut se in familiaritatem eorum qui a partibus Parkini stabant in Flandria penitus insinuarent, eoque modo expiscarentur quos iam socios et consiliorum participes illi sibi ascivissent, tam hic in Anglia quam foras, et quousque singuli eorum de se fidem aut pignus dedissent, quosque insuper tentare et allicere in animo haberent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:34)
Aiunt enim Stanleium et promisso expresso et pecuniarum missarum pignore se Perkino obstrinxisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:14)
12. Lex alia sancita est contra ingratitudinem foeminarum quae a maritis suis aut maritorum suorum parentibus aut cognatis ad terras promotae eas alienarent, in praeiudicium et exhaeredationem haeredum aut eorum ad quos post mortem ipsarum terrae illae redire deberent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 12:1)
Hic malo remedium porrigebat lex, ut scilicet liceret haeredibus et caeteris in terrarum possessionem nomine forisfacturae, non expectata morte mulieris, continuo venire.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 12:2)
Ille enim ego, qui coram adsum, verus sum Richardus dux Eboraci, infelicis principis Edwardi Quinti frater legitimusque haeres masculus inclyti illius regis Edwardi Quarti nuper Angliae regis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:12)
Quare diversis passionibus distractus, ex altera parte metu ne re res palam fieret, tyrannique insidiis rursus exponerer, ex altera parte dolore et indignatione quod ignotus in tam vili et abiecta vitae conditione degerem, decrevi mecum mortem tyranni opperiri, et tunc me in manus sororis meae, quae proximi haeres esset, committere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION