라틴어 문장 검색

omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 1:3)
Instratos ostro alipedes pictisque tapetis, Aurea pectoribus demissa monilia pendent, Tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 8:3)
ostro lectus Iliaco nitet merumque in auro veteris Assaraci trahunt.
(세네카, 아가멤논 16:12)
Ut in orbe ac pila nihil imum est, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu ordo mutatur et quae sequebantur praecedunt et quae occidebant oriuntur, omnia, quomodocumque ierunt, in idem revertuntur, ita in homine existima fieri ;
(세네카, 행복론, Liber V 45:1)
Caespes Tyrio mollior ostro solet inpavidos ducere somnos;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:24)
ostro sic niveus puniceo color perfusus rubuit, sic nitidum iubar pastor luce nova roscidus aspicit.
(세네카, 메데아 2:11)
libet et Tyrio saturas ostro
(세네카, Thyestes 976:1)
Attalicas supera vestes, atque ostra smaragdis gemmea sint Indis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 189)
nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostris crystallusque meas ornet aquosa manus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 329)
aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna, in mea sortita uindicet ossa pila:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1114)
iam tu ad plectra veni, tritus cui casside crinis ad diadema venit, rutilum cui Caesaris ostrum deposito thorace datur sceptroque replenda mucrone est vacuata manus, cunabula vestra imperii fulsere notis et praescia tellus aurea converso promisit saecula fetu.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 46)
inscrtum nam fulgur habet, filoque rigenti ardebat gravidum de fragmine fulminis ostrum, hic viridis patulo Glaucus pendebat amictu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium50)
nec pilae sunt mediae sed columnae, quas architecti peritiores aedificiorum purpuras nuncupavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:2)
lactea Massagetae veluti cum pocula fuscant sanguine puniceo vel ebur corrumpitur ostro:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권124)
"neque enim frustra mihi nuper honora carmina patricio pueri sonuistis in ostro, si qua salutifero gemini Chironis in antro herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis educat, Idaea profert quam Creta sub umbra dictamni florentis opem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici57)

SEARCH

MENU NAVIGATION