라틴어 문장 검색

quod ab acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장8)
Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장37)
Iuxta etiam galbanum incendunt, aut pilos aut cornu ceruinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:1)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 6:2)
siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut uisci referens, interdum olei.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 49:2)
in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac uehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 67:6)
Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 70:3)
Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt haeque a cute resoluuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 1:1)
Fit utrumque in is partibus, quae pilis conteguntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 3장 2:1)
Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 1:2)
Sed nihil melius est quam nouacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 3:4)
neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 3:5)
Genus quoque uiti est, quom inter pilos palpebrarum peduculi nascuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 35:1)
nam contra mucronem caro inciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 1:6)
et in maiore membro, si medius mucro transit, facilius sanescit quod peruium est, quia utrimque medicamento fouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION