라틴어 문장 검색

occipitium incidere, et cucurbitulas admovere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 7:10)
ferro candenti in occipitio, et infra quoque, qua summa vertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus humor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 7:11)
praeter haec, dolor intolerabilis, maxime circa tempora, vel occipitium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 2:4)
cucurbitulas temporibus et occipitio admovere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 8:7)
Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est, impetum ejus, admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 5:6)
siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur humor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis, aut visci referens, interdum olei:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:10)
in qua similiter quidem, sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur, et rubet, et interdum etiam pilos remittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 81:6)
in eaque albi pili sunt, et lanugini similes.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 85:3)
Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt, eaeque a cute resolvuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, II De porrigine. 1:1)
Fit utrumque in iis partibus, quae pilis conteguntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, III De Sycosi. 2:1)
Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 1:2)
- Id vero, quod a serpentis similitudine ὀφίασισ appellatur, incipit ab occipitio;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 2:2)
quia, quum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:6)
Neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:7)
Praeter haec ab occipitio, incisa cute, cucurbitula adhibenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION