라틴어 문장 검색

Qua deinde incidendum videbitur, per duas lineas atramento notandum est sic, ut inter oram, quae pilos continet, et propiorem ei lineam, aliquid relinquatur, quod apprehendere acus postea possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 26:1)
si inferior, postea propius ipsis pilis incidendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 26:4)
interdum etiam minutis ossibus pili immixti.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIII De cervicis vitio. 1:4)
deinde, juxta pubem, in orbem tergus inciditur, coles nudetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 3:4)
atque ita superius tergus relaxatum, cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:4)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex ejus ad frenum, basis in tergo extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:5)
hic patuli rictus et prodigiosa Gigantum tergora dependent, et adhuc crudele minantur adfixae truncis facies, inmaniaque ossa serpentum passim cumulis exanguibus albent, et rigidae multo suspirant fulmine pelles;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:228)
Neque me praeterit sedem frumentis optimam quibusdam videri horreum camara contectum, cuius solum terrenum, priusquam consternatus perfossum et amurca recenti non salsa madefactum velut Signinum opus pilis condensatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 12:1)
quoniam pecudes pro regionis caelique statu et habitum 1 corporis et ' ingenium animi et pili colorem gerant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 1:2)
Parandi sunt boves novelli, quadrati, grandibus membris, cornibus proceris ac nigrantibus et robustis, fronte lata et crispa, hirtis auribus, oculis et labris nigris, naribus resimis patulisque, cervice longa et torosa, palearibus amplis et pene ad genua promissis, pectore magno, armis vastis,capaci et tanquam implente utero, lateribus porrectis, lumbis latis, dorso recto planoque vel etiam subsidente, clunibus rotundis, cruribus compactis ac rectis, sed brevioribus potius quam longis, nec genibus improbis, ungulis magnis, caudis longissimis et setosis, pilo totius corporis denso brevique, coloris rubii vel fusci, tactu corporis mollissimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 3:1)
Mox etiam convenit tota tergora et tractare et respergere mero, quo familiariores bubulco fiant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 6:1)
habilis enim et modica corporatura pecoris operarii debet esse, nervisque et musculis robusta, non adipibus obesa, ut nec sui tergoris mole nec labore operis degravetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 15:2)
Est et infesta pestis bubulo pecori, coriaginem rustici appellant, cum pellis ita tergori adhaeret, ut apprehensa manibus diduci a costis non possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 2:3)
Quae cum expleta sunt, ut celerius cicatricem et pilum ducant,maxime proderit fuligo ex aeno ulceri infricata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 3:2)
ita si discolores pilos asinus in palpebris aut auribus gerit, sobolem quoque frequenter facit diversi coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est, saepe tamen domini spem decipit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION