라틴어 문장 검색

Contigit autem ut Bartholomaeus a piratis in mari captus fuisset, quo fortuito impedimeno detentus non nisi diu post ad regem pervenit, tam diu ut priusquam cum rege Henrico transegisset, expeditio illa a fratre suo Christophero suscepta esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:15)
Videtur quidem hoc perinde esse ac siquis descendentem faciat Spiritum Sanctum in specie non columbae sed vulturis aut corvi, aut ex navi ecclesiae erigeret vexillum piratarum et assassinorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:8)
Sunt certe novitates tanquam advenae aut peregrini, quos admiratione plus, minus benevolentia prosequimur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:11)
et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro.
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장10)
in nostro quando iam milite robur torpuit et molli didicit parere magistro, vindicet Arctous violatas advena leges;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:102)
comitantur euntem Naides et socia stipant utrimque caterva, quae fontes, Crinise, tuos et saxa rotantem Pantagiam nomenque Gelam qui praebuit urbi concelebrant, quas pigra vado Camerina palustri, quas Arethusaei latices, quas advena nutrit Alpheus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:31)
nostrum quid proteris advena mundum?"
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:118)
iamque ora Padi portusque relinquit flumineos, certis ubi legibus advena Nereus aestuat et pronas puppes nunc amne secundo, nunc redeunte vehit nudataque litora fluctu deserit, Oceani lunaribus aemula damnis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:215)
cetera non ambigua sunt, magnas eas copias per plana etiam ac foro propinqua habitavisse, unde Tuscum vicum e vocabulo advenarum dictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 65장3)
advenae in nos regnaverunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장9)
advenae quoque et peregrini iam in municipiis et coloniis suis auditos, cum primum urbem attigerunt, requirunt ac velut adgnoscere concupiscunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 4:3)
atque illum cupido incessit adeundi visendique templum Paphiae Veneris, inclitum per indigenas advenasque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장6)
ad quae omnia spectacula tantum undique confluxit hominum, ut plerique aduenae aut inter uicos aut inter uias tabernaculis positis manerent, ac saepe prae turba elisi exanimatique sint plurimi et in his duo senatores.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 4:2)
sed et in ulciscendo natura lenissimus piratas, a quibus captus est, cum in dicionem redegisset, quoniam suffixurum se cruci ante iurauerat, iugulari prius iussit, deinde suffigi;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 74장 1:1)
His in supplementum copiarum suarum distributis piratisque supplicio adfectis captivos remiges adiecere classi suae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION