라틴어 문장 검색

in hoc barathrum conicit truculentus hostis martyrem, lignoque plantas inserit divaricatis cruribus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.78)
"ille minax, rigidus, iactans, truculentus, amarus, dum tumet indomitum, dum formidabile fervet, dum sese ostentat, clipeo dum territat auras, expertus pueri quid possint ludicra parvi subcubuit teneris bellator turbidus annis."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 178)
Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus, tenax, Duxi uxoremn:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 413)
at est truculentior atque plus aequo liber:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:10)
et quam potuit truculentissime eum aspexit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 61:5)
in iis, quae ad scenam componuntur, fabulis artifices pronuntiandi a personis quoque adfectus mutuantur, ut sit Aerope in tragoedia tristis, atrox Medea, attonitus Aiax, truculentus Hercules.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 220:1)
manus recenti sanguine etiamnunc madent vultusque prae se scelera truculenti ferunt.
(세네카, 아가멤논 17:14)
"Fundite fletus, edite planctus, resonet tristi clamore forum:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:13)
Sed si nullis planctibus defuncta revocantur, si sors immota et in aeternum fixa nulla miseria mutatur et mors tenuit quicquid abstulit, desinat dolor qui perit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 34:4)
ius est in armis, opprimit leges timor, ante ora vidi nostra truculenta manu gnatos paterni cadere regni vindices ipsumque, Cadini nobilis stirpem ultimam, occidere, vidi regium capitis decus cum capite raptum, quis satis Thebas fleat?
(세네카, Hercules Furens 3:24)
uno planctu tria regna sonent.
(세네카, Hercules Furens 16:18)
tuque ipsa planctus pone funereos, precor, o clara genetrix:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:25)
planctus immensas resonet per urbes et comas nullo cohibente nodo feminae exertos feriant lacertos, solaque obductis foribus deorum templa securae pateant novercae.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:9)
ingemuit omnis turba nec lacrimas dolor cuiquam remisit, mater in luctum furens diduxit avidum pectus atque utero tenus exerta vastos ubera in planctus ferit.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:35)
expedi in planctus tamen defessa quamquam bracchia:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION