라틴어 문장 검색

albus ut obscuro deterget nubila caelo saepe Notus neque parturit imbris perpetuos, sic tu sapiens finire memento tristitiam vitaeque labores molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis castra tenent seu densa tenebit Tiburis umbra tui.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 75)
non ego hoc ferrem calidus iuventa consule Planco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 149)
nam, cum Brutus in accusatione . Planci ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris eius dialogos dedit legendos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:1)
A Planco deducta in hanc frequentiam loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 14:4)
Putabat PLANCVS, summus amator Latronis, hunc sensum a Latrone fortius dictum, a LESBOCLE Graeco tenerius, qui dixit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 14:4)
Christianus vero nec aedilitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 14:1)
ANNUS hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 1:1)
Furio M. f. Camillo, aedilitatem Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 2:2)
duo novi magistratus adiecti sunt, praetura et curulis aedilitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha1)
deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad consulatus spem cum adtolleret animos, parum callide auram favoris popularis ex dictatoria invidia petit scitique plebis unus gratiam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 321:1)
Sempronius Gracchus, consul designatus, qui in aedilitate magister equitum fuerat, ludos Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 398:2)
huic petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius habendam esse, quod nondum ad petendum legitima aetas esset, si me inquit omnes Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 20:2)
tres ingenti certamine petierunt, Q. Fulvius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis, et P. Licinius Crassus, qui aedilitatem curulem petiturus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 60:1)
ex aedilitate gradum ad censuram fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 93:3)
et plebeii ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION